monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XVIII <<<     >>> XX

Caput XIX

1 Sed ut Iudaei tam manifestis huius prophetiae testimoniis etiam rebus ad effectum tam clarum certumque perductis omnino non cedant, profecto in eis illud impletur, quod in eo psalmo, qui hunc sequitur, scriptum est.
2 Cum enim et illic ex persona Christi, quae ad eius passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in evangelio patuit: "Dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum."
Et velut post tale convivium epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: "Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva, et cetera," quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando praedicta.
3 Quid ergo mirum, si haec manifesta non vident, quorum oculi sunt obscurati, ne videant? Quid mirum, si caelestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum eorum semper incurvum est? His enim verbis translatis a corpore vitia intelleguntur animorum.
4 Ista de psalmis, hoc est de prophetia regis David, satis dicta sint, ut aliquis modus sit. Ignoscant autem qui haec legunt et cuncta illa noverunt, et de his, quae fortasse firmiora me praetermisisse vel intellegunt vel existimant, non querantur.